Proverbs 6
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :Select Proverbs 6:1
2illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.Select Proverbs 6:2
3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.Select Proverbs 6:3
4Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.Select Proverbs 6:4
5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.Select Proverbs 6:5
6Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.Select Proverbs 6:6
7Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,Select Proverbs 6:7
8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.Select Proverbs 6:8
9Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?Select Proverbs 6:9
10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;Select Proverbs 6:10
11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.Select Proverbs 6:11
12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;Select Proverbs 6:12
13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,Select Proverbs 6:13
14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.Select Proverbs 6:14
15Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.Select Proverbs 6:15
16Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :Select Proverbs 6:16
17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,Select Proverbs 6:17
18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,Select Proverbs 6:18
19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.Select Proverbs 6:19
20Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.Select Proverbs 6:20
21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.Select Proverbs 6:21
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.Select Proverbs 6:22
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :Select Proverbs 6:23
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.Select Proverbs 6:24
25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :Select Proverbs 6:25
26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.Select Proverbs 6:26
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?Select Proverbs 6:27
28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?Select Proverbs 6:28
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.Select Proverbs 6:29
30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;Select Proverbs 6:30
31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.Select Proverbs 6:31
32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;Select Proverbs 6:32
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :Select Proverbs 6:33
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,Select Proverbs 6:34
35nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.Select Proverbs 6:35
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain