Revelation 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :Select Revelation 2:1
2Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces :Select Revelation 2:2
3et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.Select Revelation 2:3
4Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.Select Revelation 2:4
5Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.Select Revelation 2:5
6Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.Select Revelation 2:6
7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.Select Revelation 2:7
8Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit :Select Revelation 2:8
9Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.Select Revelation 2:9
10Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.Select Revelation 2:10
11Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.Select Revelation 2:11
12Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam :Select Revelation 2:12
13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.Select Revelation 2:13
14Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari :Select Revelation 2:14
15ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.Select Revelation 2:15
16Similiter pœnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.Select Revelation 2:16
17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.Select Revelation 2:17
18Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco :Select Revelation 2:18
19Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.Select Revelation 2:19
20Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.Select Revelation 2:20
21Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret : et non vult pœnitere a fornicatione sua.Select Revelation 2:21
22Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.Select Revelation 2:22
23Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,Select Revelation 2:23
24et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :Select Revelation 2:24
25tamen id quod habetis, tenete donec veniam.Select Revelation 2:25
26Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,Select Revelation 2:26
27et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,Select Revelation 2:27
28sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.Select Revelation 2:28
29Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.Select Revelation 2:29
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation