Romans 10
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.Select Romans 10:1
2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.Select Romans 10:2
3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.Select Romans 10:3
4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.Select Romans 10:4
5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.Select Romans 10:5
6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :Select Romans 10:6
7aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.Select Romans 10:7
8Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.Select Romans 10:8
9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.Select Romans 10:9
10Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.Select Romans 10:10
11Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.Select Romans 10:11
12Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.Select Romans 10:12
13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.Select Romans 10:13
14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?Select Romans 10:14
15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !Select Romans 10:15
16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?Select Romans 10:16
17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.Select Romans 10:17
18Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.Select Romans 10:18
19Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.Select Romans 10:19
20Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.Select Romans 10:20
21Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.Select Romans 10:21
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain