Romans 11
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :Select Romans 11:1
2non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :Select Romans 11:2
3Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.Select Romans 11:3
4Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.Select Romans 11:4
5Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.Select Romans 11:5
6Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.Select Romans 11:6
7Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :Select Romans 11:7
8sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.Select Romans 11:8
9Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.Select Romans 11:9
10Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.Select Romans 11:10
11Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.Select Romans 11:11
12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?Select Romans 11:12
13Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,Select Romans 11:13
14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.Select Romans 11:14
15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?Select Romans 11:15
16Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.Select Romans 11:16
17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,Select Romans 11:17
18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.Select Romans 11:18
19Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.Select Romans 11:19
20Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.Select Romans 11:20
21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.Select Romans 11:21
22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.Select Romans 11:22
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.Select Romans 11:23
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?Select Romans 11:24
25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,Select Romans 11:25
26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.Select Romans 11:26
27Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.Select Romans 11:27
28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.Select Romans 11:28
29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.Select Romans 11:29
30Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :Select Romans 11:30
31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.Select Romans 11:31
32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.Select Romans 11:32
33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !Select Romans 11:33
34Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?Select Romans 11:34
35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?Select Romans 11:35
36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.Select Romans 11:36
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain