Romans 16
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :Select Romans 16:1
2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.Select Romans 16:2
3Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo JesuSelect Romans 16:3
4(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),Select Romans 16:4
5et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.Select Romans 16:5
6Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.Select Romans 16:6
7Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.Select Romans 16:7
8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.Select Romans 16:8
9Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.Select Romans 16:9
10Salutate Apellen probum in Christo.Select Romans 16:10
11Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.Select Romans 16:11
12Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.Select Romans 16:12
13Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.Select Romans 16:13
14Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.Select Romans 16:14
15Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.Select Romans 16:15
16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.Select Romans 16:16
17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.Select Romans 16:17
18Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.Select Romans 16:18
19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.Select Romans 16:19
20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.Select Romans 16:20
21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.Select Romans 16:21
22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.Select Romans 16:22
23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.Select Romans 16:23
24Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.Select Romans 16:24
25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis tacitiSelect Romans 16:25
26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,Select Romans 16:26
27soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.Select Romans 16:27
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain