Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 4

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?Select Romans 4:1

2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.Select Romans 4:2

3Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.Select Romans 4:3

4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.Select Romans 4:4

5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.Select Romans 4:5

6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :Select Romans 4:6

7Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.Select Romans 4:7

8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.Select Romans 4:8

9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.Select Romans 4:9

10Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.Select Romans 4:10

11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :Select Romans 4:11

12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.Select Romans 4:12

13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.Select Romans 4:13

14Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.Select Romans 4:14

15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.Select Romans 4:15

16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrumSelect Romans 4:16

17(sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :Select Romans 4:17

18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.Select Romans 4:18

19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.Select Romans 4:19

20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :Select Romans 4:20

21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.Select Romans 4:21

22Ideo et reputatum est illi ad justitiam.Select Romans 4:22

23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :Select Romans 4:23

24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,Select Romans 4:24

25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.Select Romans 4:25

Next: Romans 5Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.