Romans 6
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?Select Romans 6:1
2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?Select Romans 6:2
3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?Select Romans 6:3
4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.Select Romans 6:4
5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.Select Romans 6:5
6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.Select Romans 6:6
7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.Select Romans 6:7
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,Select Romans 6:8
9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.Select Romans 6:9
10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.Select Romans 6:10
11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.Select Romans 6:11
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.Select Romans 6:12
13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.Select Romans 6:13
14Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.Select Romans 6:14
15Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.Select Romans 6:15
16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?Select Romans 6:16
17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.Select Romans 6:17
18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.Select Romans 6:18
19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.Select Romans 6:19
20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.Select Romans 6:20
21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.Select Romans 6:21
22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.Select Romans 6:22
23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.Select Romans 6:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain