Romans 9
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :Select Romans 9:1
2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.Select Romans 9:2
3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,Select Romans 9:3
4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :Select Romans 9:4
5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.Select Romans 9:5
6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :Select Romans 9:6
7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :Select Romans 9:7
8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.Select Romans 9:8
9Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.Select Romans 9:9
10Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.Select Romans 9:10
11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),Select Romans 9:11
12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,Select Romans 9:12
13sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.Select Romans 9:13
14Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.Select Romans 9:14
15Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.Select Romans 9:15
16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.Select Romans 9:16
17Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.Select Romans 9:17
18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.Select Romans 9:18
19Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?Select Romans 9:19
20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?Select Romans 9:20
21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?Select Romans 9:21
22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,Select Romans 9:22
23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.Select Romans 9:23
24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,Select Romans 9:24
25sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.Select Romans 9:25
26Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.Select Romans 9:26
27Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.Select Romans 9:27
28Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :Select Romans 9:28
29et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.Select Romans 9:29
30Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.Select Romans 9:30
31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.Select Romans 9:31
32Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,Select Romans 9:32
33sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.Select Romans 9:33
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain