Zechariah 5
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.Select Zechariah 5:1
2Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.Select Zechariah 5:2
3Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.Select Zechariah 5:3
4Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.Select Zechariah 5:4
5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.Select Zechariah 5:5
6Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.Select Zechariah 5:6
7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.Select Zechariah 5:7
8Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.Select Zechariah 5:8
9Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.Select Zechariah 5:9
10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?Select Zechariah 5:10
11Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.Select Zechariah 5:11
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain