Skip to content
Church.wiki
Zephaniah

Zephaniah 1

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.Select Zephaniah 1:1

2Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :Select Zephaniah 1:2

3congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.Select Zephaniah 1:3

4Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;Select Zephaniah 1:4

5et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;Select Zephaniah 1:5

6et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.Select Zephaniah 1:6

7Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.Select Zephaniah 1:7

8Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;Select Zephaniah 1:8

9et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.Select Zephaniah 1:9

10Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.Select Zephaniah 1:10

11Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.Select Zephaniah 1:11

12Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.Select Zephaniah 1:12

13Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.Select Zephaniah 1:13

14Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.Select Zephaniah 1:14

15Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,Select Zephaniah 1:15

16dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.Select Zephaniah 1:16

17Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.Select Zephaniah 1:17

18Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.Select Zephaniah 1:18

Next: Zephaniah 2Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Zephaniah

Selected verses

Tap another verse to select a range.