4et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
5appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
6dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
7et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
8vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
9dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
10et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
11et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
20dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
21creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
22benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
24dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
25et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
26et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terraNotes
27et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
28benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terramNotes
29dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
31viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
Biblia Sacra Vulgata (2007) Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
31 verses in this chapter
1 / 50 chapters
The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.