Skip to content
Church.wiki

James Chapter 2 Biblia Sacra Vulgata (2007)

General epistles · James · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 26 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

야고보서 2장은 사람을 외모로 차별하지 말라고 권하고, 행함이 없는 믿음은 죽은 것이라고 말하며 아브라함과 라합을 예로 드는 장이다.

Jump to verse

2James · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae Notes
2etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
3et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
4nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
5audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
6vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
7nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
8si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
9si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
10quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
11qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
12sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
13iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
14quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
15si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano Notes
16dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
17sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
18sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
19tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
20vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare Notes
22vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
23et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
24videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum Notes
25similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
26sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

26 verses in this chapter
2 / 5 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 4

Articles mentioning this chapter

More