11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
12porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
13fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
14de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
15Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
17ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
18usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
20Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
21porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
22omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
23tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
24per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
25fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
26his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
27per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
29de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
30filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
31et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
32porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
33hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
34capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
35in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
36filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
42Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
43Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
44porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
Biblia Sacra Vulgata (2007) Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
44 verses in this chapter
9 / 29 chapters
The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.