Skip to content
Church.wiki

Job Chapter 2 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Poetry & wisdom · Job · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 13 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

욥기 2장은 욥이 두 번째 시험으로 온몸에 악창이 나는 고통을 겪고도 입술로 범죄하지 않는 장면, 그리고 세 친구가 찾아와 칠 일 동안 말없이 함께 앉아 있는 장면을 담은 장이다.

Jump to verse

2Job · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius
2ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
3et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
4cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
5alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi
6dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva
7egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
8qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
9dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere
10qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis Notes
11igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur
12cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum
13et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

13 verses in this chapter
2 / 42 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 1

Articles mentioning this chapter

More