Skip to content
Church.wiki

Colossians Chapter 2 Vulgata Clementina

Pauline epistles · Colossians · Vulgata Clementina · 23 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

골로새서 2장은 바울이 골로새 교인들에게 그리스도 안에 굳게 서라고 권하고, 철학·사람의 전통·음식과 절기 규정·천사 숭배를 앞세우는 가르침을 경계하는 장이다.

Jump to verse

2Colossians · Vulgata Clementina
1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
4Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
13Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum : Notes
17quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
21Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :
22quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :
23quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

23 verses in this chapter
2 / 4 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 1

Articles mentioning this chapter

More