1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.Notes
2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
4nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
5Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
6vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
7nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
15Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,Notes
16dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
17Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
21Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?Notes
22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
23Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?Notes
25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
26Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Vulgata Clementina Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
26 verses in this chapter
2 / 5 chapters
The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.